[182] EPISTOLA LXXXII. Clarissimo & Praestantissimo Viro D. SUFFRIDO PETRO, U.I.D. & Bursae Coronariae apud Colonenses Regenti, Domino & Amico suo colendo. S. Redditae mihi sunt, Cl. V. literae tuas, quas Colonia superiore mense ad me dedisti. Ex iis cum intelligo, quantam tibi curam afferant Castigationes illas IANI nostri GUHLJELMII, piae memoriae, in Ciceronem confectae: animadverto id, quod ante quoque perspexi, cupiditate certare te cum iis, quorum maxime interest, ut idem tuus sit affectus, qui noster. Quod vero scribis, certorum hominum literis & sermonibus tibi significatum, per Lubecensem quendam eas huc asportatas; idque a me perscriptum hactenus ad te non esse non solum demiraris, sed pene moleste ferre videris, de eo confirmo equidem tibi, illas huc non pervenisse. Neque tamen caelabo te consilium nostrum, etenim non mea solum res agitur, sed aliorum imprimis, ad quos ut e morte IANI dolor, ita harum rerum procuratio proprie proximeque pervenit; in quibus est & HEINRICUS GERDAVIUS, IANI sororis maritus, & IANI frater, efflorescentis aetatis adolescens, quique in rem suam consulere jam ipse novit, quanquam hic a patria modo abest. Hi igitur eandem rem mecum agunt & paribus consiliis tum suis tum tuis rationibus consultum cupiunt. Quare posteaquam ex Cl. U. D. HERMANNO VARENBECCIO D. hujus Reip. Syndico, nuper & ab eo tempore, quo ad te proxime scripsi, cognovimus, multum diligenterque a Gallis eas, quas dixi, Castigationes pervestigari, vehementerque laborare plures, ut eas suas faciant, & cum a Professoribus item quibusdam Academiae Rostochiensis, de iis moniti ac rogati simus, visum fuit nobis negotium committere quibusdam, qui omnino operam darent, ut ad nos volumina ista, si fieri possit, mittantur ac perferantur. Quod quo diligentius & maturius faceremus, non mediocriter monuerunt nos tempora & Galliae status, e quo ne periculi aliquid vel ad nos vel ad te redundaret, praecavere, quantum fieri possit, hac ratione voluimus. Cum primum vero id quod vehementer optamus, res ex voto successerit, sive libros eos accipiemus, sive certi aliquid de iis habebimus, faciam ut scias: neque enim de jure tuo quicquam detractum volumus, sed id universum tibi integrum salvumque relinquimus ac concedimus. Proinde nulla mihi dubitatio est, quin sine molestia expectaturus sis, dum res exploretur; nec vero quicquam impedimenti allaturus, quo minus IANI libri, qui Coloniae sunt, partim vendantur, partim huc remittantur. Qua de re ad praestantissimum D. IOHANNEM BONONIUM D. nuper nominatim scripsimus. Quae vicissim mea in te studia & officia esse poterunt, ea tibi defero ac polliceor. Bene Vale. Datae Lubecae IV. Cal. Martii. Anno MDLXXXVI. T. E. Studiosus ARNOLDUS BONNUS Reis. Lubecens. Senator. |